- COLONI
- COLONIvicorum incolae, πάροικοι, apud Recentiores, licet non omnino essent servi, adscriptitii tamen ac servilis conditionis fuêre, culturae agrorum ad certa loca addicti, Unde, apud Bignonium, p. 197. 201. 202. ubi variae Formulae prostant, diserte francis ingenuisque opponuntur; et perinde ac servi, si de Coloniis suis se subtraxerint, iudiciô evindicationis ad colonatum reducuntur: quod etiam praecipitur in Constitut. Iustin. Imperat. de Filiis liberarum in Africam directa, in Pragmatico tiberii Imperat. de Filiis Colonor. et in Edicto Theodorici Regis, c. 84. cuiusmodi evindicationis exemplum profert Flodoardus, Histor. Rem. c. 19. initiô. Imo non modo cum servis iunguntur passim, sed et serut nonnumquam appellantur: quin etiam iisdem, quibus illi, poenis coërciti, fustuariô nempe et flagelis, L. Burg. tit. 39. §. 3. alibique. Unde S. Remigius Episcopus Remensis in Testamento suo, apud Flodoardum, Histor. Rem. l. 1. c. 18. alios Ecclesiae colonos libertate donâsle, alii ut in servitute permaverent, decrevisse legitur. Interim inter liberos plerumque habebantur, seu potius medii inter liberos et servos, ferme iidem cum Conditionalibus Originalibus, et Tributalibus: de quorum variis conditionibus copiose egit Iac. Gothofredus in Parat. tit. de fugitivis Colonis, lib. 5. Cod. Theodos. et ad l. 3. de censu etc. Inter varia autem Colonorum genera, praecipue occurrunt Coloni Ecclesiastici, qui, Ecclesiarum ac aedium sacratum proprii, agros eorum colebant, ab omni saeculari iurisdictione ac servitio soluti: et Coloni Fiscales, qui, Fisci praedia excolentes, Coloni Regis dicuntur, in L. Alemann. tit. 232. Sic in Regno Cyprio, Luzinianis ibi regnantibus, plebs in παροίκους et ἐλευθερους, quorum illi conditione servi, hi vero libertate donati quidem, sed ratione tributi tamen Dominis obnoxii manebant: divisa legitur, apud Thom. Porcacchium, nella Descritt. del isole del mondo, et Leunclavium, in Pandectis Turc. Hinc Colonia, habitaculum rusticum, cum sufficienti praedio, ad alendum colonum vel familiam rusticam; verbô, Coloni aedes, praedium, apub Gregorium Turonens. de Gloria Confessor. c. 15. Hincmarum, Opusc. 60. p. 832. Flodoardum, Histor. Rem. l. 2. c. 5 6. 11. 17. 18 19. Alios, magnô numerô laudatos Carolo du Fresue in Glossar. Synonyma eius Colonica, Colonatus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.